Te Deum laudàmus
te Dòminum confitèmur.
Te aetèrnum Patrem
omnis terra veneràtur.
Tibi omnes Angeli
tibi Coeli, et univérsae Potestàtes:
Tibi Chérubim et Séraphim
incessàbili voce proclàmant:
Sanctus Sanctus
Sanctus Dòminus Deus Sàbaoth.
Pleni sunt coeli et terra
maiestàtis glòriae tuae.
Te gloriòsus
Apostolòrum chorus:
Te Prophetàrum
laudàbilis nùmerus:
Te Màrtytum candidàtus
laudat exércitus.
Te per orbem terràrum
sancta confitétur Ecclésia:
Patrem
imménsae majestàtis:
Veneràndum tuum verum
et ùnicum Fìlium.
Sanctum
quoque Paràclitum Spìritum.
Tu Rex
glòriae, Christe.
Tu Patris
sempitérnus et Fìlius.
Tu ad liberàndum susceptùrus hòminem
non horruìsti Virginis ùterum
Tu, devìcto mortis acùleo
aperuìsti credéntibus regna coelòrum.
Tu ad déxteram Dei sedes
in glòria Patris.
Iudex
crèderis esse ventùrus.
Te ergo, quaèsumus, tuis fàmulis sùbveni
quos pretiòso sanguine redemìsti.
Aeterna fac cum Sanctis Tuìs
in gloria numerari.
Salvum fac pòpulum tuum, Dòmine
et bènedic haereditàti tuae.
Ee rege eos
et extòlle illos usque in aetètnum.
Per sìngulos dies
benedìcimus te.
Et laudàmus nomen tuum in saèculum
et in saèculum saèculi.
Dignàre, Dòmine, die isto
sine peccato nos custodìre.
Miserère nostri, Dòmine
miserère nostri.
Fiat misericòrdia tua Dòmine, super nos
quemàdmodum speràvimus in te.
In te, Dòmine, speràvi
non confùndar in aetèrnum.